- CASSIANI
- CASSIANIin Iure, nomen sectae; sicut et Sabiniani et Proculiani: ab Auctoribus Cassio Sabino et Priculo, nomen adepti, de quibus ita Pomponius, l. 2. ff. de orig. Iur. Fuit Qu. Tubero pulici privatique iuris doctissimus: eius duo discipuli, Ateius Capito et Antistius Labeo fuêre. Quorum alter Magistri praeceptis adhaerescens, alter ingenii fiduciâ pleraque innovans, dissidium quoddam in Iuris Civil. disciplinam invexerunt. Nam cum Ateio massutius Sabinus, Labeoni Nerva pater successisset, acceptam a Magistris discordiam vehementer auxerunt: quam postea eorum discipuli, Sabini quidam Cassius; Nervae autem Proculus, eo produxerunt, ut duae iam familiae cantrariae ex eorum nominibus appellatae ac propatatae sint. Nam qui Cassium sequebantur, Cassinai: qui Proculum, Proculiani dici coepêre; post sequnti sunt, Cassium quidem Caelius Sabinus, Proculum vero Pegasus: unde Sabinianorum et Pegasianorum nomina. Quorum dissensionibus ac praeceptionibus contrariis imbuti postea ICti Iavolenus, Neratius, Iuliauns et coeteri, quorum ex scriptis compositi sunt ii, quibus nunc utimur pandectarum libri, mirificas concertationes in hanc LL. idsciplinam importârunt: apud Brissonium, laudatum Ioanni Calvino Lexic. Iurid.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.